- TRIGA
- TRIGAHeroum in bello vehiculum, post bigas fuit: qui duobus subiugis equis adnectebant vinculô seu lorô tertium extra currum, quem παρῄορον dicebant: Hesychius, παρῄορος ἵππος ὁ εντὸς ἃρματος τρέχων? item σειραῖον, Dionysius Halicarn. l. 7. sub fin. ubi Romae etiam in Circensibus Ludis, ab Heroicis usque temporibus, servatum tradit, ut trigae committerentur, quum apud Graecos iam diu id desitum esset. Meminit trigarum, in exsequiis Archemori, Statius, l. 6. Theb. v. 461. ubi de currn Admeti,Nominibusque ciet Pholoen Admetus et Irim,Funalemque Thoem. ————ad quem locum vide Salmas. Exercit. Plin. ad Solin. p. 900. et Casp. barthium, Animadversion. Papinian. Earundem mentio, in veter. Inscr. quâ Dioclis Agitatoris palmae enumerantur, apud eundem Salmas. In nummo item veter. Heraclii Imperatoris, cuiuseffigiem habes, apud Lipsium, de Cruce, l. 3. c. 16. Neque equorum solum trigae, sed et mulatum occurrunt. Sic enim de Pharaonis, Israelitas persequentis, curribus, in Ionathane Exodi c. 14. v. 7. legimus, Et mulam tertiam ad trahendum et insequendum cum celeritate addidit singulis curribus: apud Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 19. et c. Iis quadrigae succeslêre, de quibus vide supra, ut et in hanc rem plura passim. Apud Recentiores, triga pro trica, mora seu impedimento est. Unde iocus Stephani Tornac. ex vocis ambiguitate ortus, Epist. 228. bigam autem seu birotum mittere nolumus —— Nam quod de triga tibi ioc ando diximus, scias quod, sicut trigam abominamur in vehiculo, ita etiam abhorremus in opere et verbo. Vide etiam supra, voce Striga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.